- ASEMA tunica
- ASEMA tunicaGraece ἄσημος, dicta apud Romanos quae clavis carebat: σημεῖον enim clavus vestis, σημειωταὶ clavata: vestes vocabantur, monente Casaubonô; et χιτῶνας πλατυσήμους, tunicas laticlavi, apud Strab. l. 2. reddit Ferrarius. Lamprid. in Alexandro, c. 33. etiam vocat Tunicas Asemas, quae non omnino clavis carentes, exigua admodum purpurae signa haberent. Vide Octav. Ferrarium de Ro Vestiar. l. 3. c. 15. Sic ἄσημον argentum, dictum est veterib. Graecis argentum non signatum, quod in nummis non est, sed in poculis. Ei opponitur argentum ἐπίσημον, quod factum, et eleganter Manilio l. 4. perutrinque factum, h. e. utrinque signatum, dicitur;Et Mercator, erit facti perutrinque metalli.i. e. erit νομισματοπώλης, ἀργυροπράτης, κολλυβιςτὴς. Postmodum vero ἄσημον absolute, pro argento sumi coepit, ut videre st apud Ptolemaeum Descript. Indiae ulter. Hinc ἄσημιν hodieque Graeci argentum vocant. Salmas. ad Solin. p. 996. Apud Dionem vero Chrysostomum Serm. 2. ἄσημοι λίθοι, quos, pro Numinibus, Barbaris fuisse ait, sunt, quos de iisdem loquens, insormes vocat Arnobius adv. Gentes l. 6. Vide infra Informus lapis item ubi de Baetylis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.